OBOTRITAE vel OBOTRII

OBOTRITAE vel OBOTRII
OBOTRITAE, vel OBOTRII
Germaniae populi inter Holsatios ad Occidentem et Pomeranos ad Ortum: Mekelburgen, Crantzio. Aliis Scriptoribus celebrantur Abotriti, de quibus Tacit. Germ. c. 43. atras ad proelia noctes legunt. Argumentum prae. bet ipsa nominis ratio. Germanice enim Abetritter est, eques vespertinus sive nocturnus. Similis pugnandi moris fuêre studiosi Basylienses, Africae populi. Nic. Lloydius. Coeterum, ex Vandalis erant, qui latissime olim imperavêre; habitabant autem terras, quas a Megapoli seu Mecklinburgo, inclitâ Obotritorum Urbe, mutatô vocabulô, Megapolitanas seu Mecklenburgicas, secuta aetas nominavit. Vetustissimis a saeculis, usque ad nostra tempora Principes habuere e gente sua, nobile Godescalci et Buthuis genus; sui aliquando iuris, regiâque dignitate insignes, uti supra diximus. Inter posteros, auctô interea et per varias gentes extensô imperiô, Pribislaus et Nicolottus Buthuis filii, dibiones sic partiti sunt, ut Pribislaus Wagiros atque Polabos (h. e. Oldenburgenses et Raceburgenses) Nicolottus Obotrittos sive Meckleburgicos acciperet: qui ambo cum Henrieum Leonem, Saxoniae Bucem, infestum haberent, Pribislaus a Rugianis captus, in captivitate vitam finivit. Nicolottus ad antiqua relapsus, quietis impatien tiam primum iacturâ terrae, mox vitae, luit: Sed filiis eius Prisbislaô ac Wartissaô in gratiam receptis, ademptâ Obotritorum regione, Circipanorum et Kycinorum ditio (h. e. Gryphiswaldia, Wolgastum atuqe Guzkovia cum agro) reddita est. Quibus cum eadem, quae plerisque Maiorum, Saxonici obsequii intolerantia esset, rebellionem numquam impune ausi, continuis cladibus rem Slavicam adflixêre. Donec, post captivitatem fratris, tentatamque toties improsperam fortunam, Pribislaus, animadversô, non aliud ruentis Domus remedium, quam Saxonum in clementia esse, ad obsequii constantiam compositus, receptâ Obotritorum terrâ (absque Polabis Wagrisque) sincerâ fide Leonem toluit, positâ Regii honoris memoriâ, Ducis dignatione contentus. Atquehaec circa tempora, exolescente Obotritorum vocabulô, Meckelburgicum invaluisse, subspicari licet. Pfannerus de praecipuis Germ. Princ. gentibus c. 6. Vide quoque supra Mechlenburgum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”